MONTCHALUS Carolus

MONTCHALUS Carolus
MONTCHALUS Carolus
Archiepiscopus Tolosanus, Hebraice et Graece doctissimus, Eusebium innumeris in locis correxit. Obiit A. C. 1651. Vide Rigalt. Holsten. Sirmond. Allatium, Morer. in Dict. Hist.
de MONTE Acuto
Hisp. Monteagudo, nomen familiae celebris in Hispania, quae stirpis Moscoso Osoriae ramus est. Petrus enim Alvarus Osorius, ex Comitibus Trastamarae, Utracam duxit (filiam Roderici de Moscosco Comitem de Altamira) atque ex ea genuit Rodericum de Moscosco Osorio Comitem de Altamira. Huic Teresia de Andrada Lupum I. de Moscosco Osorio Comitem de Altamira peperit, maritum Annae Toletanae, atque ex hac patrem Roderici de Moscoso Osorio Comitis de Altamira; quô et Isabellâ de Castro natus Lupus II. ductâ Leonorâ de Sandoval et Roxas, filium suscepit Casparum de Moscoso Marchionem de Almazan Comitem de Monteagudo et de Altamira, qui ex Antonia de Mendoza (filia Francisci Hurtadi de Mendoza, Marchionis de Almazan, Comitis de Monteagudo; suscepit Annam de Mendoza,
Lupum de Moscoso et Mendoza Comitem de Monteagudo, Leonoram Monialem, Margaritam de Mendoza, Margaritam (defumctam...) et Franciscum Hurtadum de Mendoza. Vide Phil. Iac Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. p. 95. Ex his Annae Toletanae praeratae Pater fuit Pertrus Toletanus Prorex Neapol. qui obiit A. C. 1553. Antoniae vero Mendoziae, a qua titulus de Monteagudo familiaeillatus est, progenitores hi fuêre: Petrus Gonsalez de Mendoza, Dominus ae Almazan Comes de Monteagudo, ex Isabella (filia Didaci Lopezii de Zuniga Comitis de Mtranda) genuit antonium Comitem de Monteagudo, Mariae Agnatae maritum, atque ex illa Patrem Ioh. Hurtadi de Mendoza Comitis de Monte agudo; quô et Luisâ Faxardâ genitus Fran ciscus hurtadus I. Marchio de Almazan Comes de Monteagudo iunxit sibi Mariam de Cardenas et Tobar, ex illa pater factus Francisci Hurtadi II. cui Anna Portocarrera Antoniam, Cafpari de Moscoso uxorem, genuit. Spenerus ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”